monumenta.ch > Augustinus > 46 > sectio 10 > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 9, 1
Psalmi huius inscriptio est: In finem pro occultis Filii, Psalmus ipsi David. De occultis Filii quaeri potest: sed quia non addidit cuius, ipsum unigenitum Dei Filium oportet intelligi. Ubi enim de filio David Psalmus inscriptus est, Cum fugeret, inquit, a facie Abessalon filii sui ; cum et nomen eius dictum esset, et ob hoc latere non posset de quo diceretur, non tamen dictum est tantum, a facie Abessalon filii, sed additum est, sui. Hic vero, et quod non additum est, sui, et quod de Gentibus multa dicit, non potest recte accipi Abessalon: neque enim bellum quod cum patre ille perditus gessit, ullo modo ad Gentes pertinet, cum populus tantum Israel adversus se ibi divisus sit. Canitur itaque iste psalmus pro occultis unigeniti Filii Dei. Nam et ipse Dominus cum sine additamento ponit Filium, seipsum unigenitum vult intelligi, ubi ait: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis . Non enim dixit, Filius Dei; sed tantum dicendo Filius, dat intelligi cuius sit filius. Quam locutionem non recipit nisi excellentia eius de quo ita loquimur, ut etiamsi non eum nominemus, possit intelligi: ita enim dicimus, Pluit, serenat, tonat, et si qua sunt talia, nec addimus quis id faciat; quia omnium mentibus sponte sese offert excellentia facientis, nec verba desiderat. Quae sunt igitur occulta Filii? In quo verbo primum intelligendum est esse aliqua Filii manifesta, a quibus distinguuntur haec quae appellantur occulta. Quamobrem, quoniam duos adventus Domini credimus, unum praeteritum, quem Iudaei non intellexerunt, alterum futurum, quem utrique speramus; et quoniam iste quem Iudaei non intellexerunt, Gentibus profuit, non inconvenienter accipitur de hoc adventu dici, pro occultis Filii, ubi caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret . Duo etiam iudicia insinuantur per Scripturas, si quis advertat; unum occultum, alterum manifestum. Occultum nunc agitur, de quo apostolus Petrus dicit: Tempus est ut iudicium incipiat a domo Domini . Occultum itaque iudicium est poena, qua nunc unusquisque hominum aut exercetur ad purgationem, aut admonetur ad conversionem, aut si contempserit vocationem et disciplinam Dei, excaecatur ad damnationem. Iudicium autem manifestum est, quo venturus Dominus iudicabit vivos et mortuos, omnibus fatentibus eum esse a quo et bonis praemia, et malis supplicia tribuentur. Sed tunc illa confessio, non ad remedium malorum, sed ad cumulum damnationis valebit. De his duobus iudiciis, uno occulto, alio manifesto, videtur mihi Dominus dixisse, ubi ait, Qui in me credit, transiit de morte ad vitam, nec in iudicium veniet , in iudicium scilicet manifestum: nam hoc quod transit de morte ad vitam per nonnullam afflictionem, qua flagellat omnem filium quem recipit, iudicium occultum est; Qui autem non credit, inquit, iam iudicatus est ; id est, isto occulto iudicio iam praeparatus est ad illud manifestum. Haec duo iudicia etiam in Sapientia legimus, ubi scriptum est: Propter hoc tanquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti; hi autem hoc iudicio non correcti, dignum Dei iudicium experti sunt . Qui ergo non corriguntur isto occulto Dei iudicio, dignissime illo manifesto punientur. Quocirca in hoc psalmo observanda sunt occulta Filii, id est, et humilis eius adventus quo profuit Gentibus cum caecitate Iudaeorum, et poena quae nunc occulte agitur, nondum damnatione peccantium, sed aut exercitatione conversorum, aut admonitione ut convertantur, aut caecitate ut damnationi praeparentur qui converti noluerint.